monumenta.ch > Plinius > sectio 89

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 24, 89
{LII} Ne in Aegypto quidem nascitur hebenus, ut docuimus, nec tractamus in medicina alienos orbes, non omittetur tamen propter miraculum. scobem eius oculis unice mederi dicunt lignoque ad cotem trito cum passo caliginem discuti, ex aqua vero radice albugines oculorum, item tussim pari modo dracunculi radicis adiecto cum melle. hebenum medici et inter erodentia adsumunt.